- MONOBAMBYLUM
- MONOBAMBYLUMGraec Μονοβάμβουλον, candelabrum est uno acetabulô constans, seu unius candelae candelabrum; sicut quod ex duobus, διβάμβουλον vocabatur. Codinus ὁ δεύτερος ὀςτιάριος κρατῶν τὸ μονοβάμβυλον, Secundus Ostiarius, tenens monobambylon. Ferri ad solebat ante Patriarcham Constantinopolitanum quottidie, uti dibambylum, ante Imperatorem; at die creationis suae idem quoque Dibambylô honorabatur. Pachymeres Histor. Tom. 2. l. 2. c. 28. At ille receptô pastorali baculô ab Imperatore, ut fieri solet, honor atur dibambylô. Nempe ὀζύβαφα et ἐμβάφια dicebantur vasa, embammati continendo servientia; Latinis etiam bamma: unde bammulum diminutivum parvum oxybaphium, quod Graecis recentioribus dictum est βάμπουλον et βάμβυλον. Candelabra autem Veterib. ita fiebant, ut hodie videmus ea, quibus utuntur in templis; carinus est vel scyphus et in medio uncinus, cui infigitur candela. Varro de Vita Pop. Rom. apud Servium, Facibus aut candelâ simplici, aut ex funiculo facta, cera vestita: quibus ea figebant, appellabent funalia. Post quae Servius, Nonnulli apud Veteres candelabra dicta tradunt, quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebat vel candela, vel funes pico delibuti, quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri Magistratibus a cena possent. Unde candelabra ipsa, in modum lancis, vel ἐμβαφίου uncinum in medio habentia, quibus infigebatur candela, cum pediculo, quô manu retinebatur, βάμμουλα vel βάμπουλα Graeci citeriores vocârunt; hincque Μονοβάμβουλα et Διβάμβουλα, in quibus vocibus explicandis, nugantur eruditi homines. Nam βάμμουλον omnino est hammulum seu parvum bammum, vel ὀζύβαφον. Cuiusmodi acetabula Exod. c. 25. v. 31. in candelabro Templi scyphi vocantur, Facies candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius et calamos, scyphos ac sphaerulas. Sed et in lucernis Veterib. dicebantur ἐμβάφια, quae oleum continebant, ut videre est apud Herodotum l. 2. Item, quae candelae emunctiones et decidentes sordes excipiebant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 375. et Dominicum Macrum in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.